Rozmiar: 15909 bajtów

- 32 -

1316. April 26.

In nomine domini amen. Quoniam temporalium omnia labuntur cum tempore, ut ait sapientissimus Salomon, suis spaciis transeunt universa cunctaque preterita operit oblivio, ideo prudenti consilio iuventum est, ut illa que sunt recordatione digna per scripture diligentiam perenni memorie commendentur. Eapropter Nos Wladislaus Dei gracia dux Coslensis recolentes quod extreme diem messionis, si operibus misericordie prevenerimus, gratulanter cum operariis in vinea domini merebimur denario diurno munerari. Itaque universis et singulis presentibus et posteris audituris huius scripti seriem, volumus esse notum, quod cultum divinum iugj cogitationis accensione augeri et non minui cupientes, ad honorem Dei omnipotentis ac reverentiam gloriosissime matris eiusdem Dei virginis Marie omniumque sanctorum? fratribus Cisterciensis ordinis degentibus in claustro quod Ruda vulgariter dicitur. Wratislaviensis diecesis, accedente legitimo consensu dilecti filii nostri Casimiri, communicato simul consilio fidelium nostrorum ius ducale nostrum cum toto dominio cum omnibus usibus, utilitatibus, servitiis et proventibus, quot vel quos habemus, vel in futurum habere possemus, in villis eorundem fratrum Cisterciensis ordinis in Macejowkiers et Dobroslawitz in districtu nostro Coslensi situatis, pro salute omnium charissimorum progenitorum nostrorum et pro remedio nostrorum peccaminum, necnon in testamentum dilecte coniugis nostre Beatricis felicis recordationis conferimus, damus, tradimus, ipsis talem auctoritatem donantes, ut homines eorum liberi famulique servi et mercenarii ipsorum in villis predictis commorantes plenaria gaudeant libertate videlicet ut aliquod castrum nullam in eis penitus habeat iurisdictionem, nec ad aliquod castrum edificandum vel reparandum teneantur ire predicti homines, nec ad aliquam expeditionem procedere compellantur, nec castellanus nec palatinus vel iudex coram se citandi vel iudicandi ipsos habeat aliquam facultatem, sed tantum modo coram Nobis et nostris successoribus per camerarium portantem literam annulo nostro vel sigillo proprio sigillatam citati de se querulantibus teneantur respondere (etc. etc. wie im Fundationsbriefe vom Jahre 1258. Okt 21. bis zu Ende). Datum in Cosel anno domini 1316 sexto Calendas Maii presentibus Samborio iudice Tostensi. Martino iudice Ratiboriense. Predborio Lupo dicto Wlczek. Wenceslao dicto Kobylka. Drslao militibus et aliis quam pluribus fide dignis.

Aus dem Copialbuch des Abts Andreas Emanuel von 1653 mitgetheilt von Herrn Dr. Potthast, welcher dazu bemerkt: „Das Original war schon zu den Zeiten des Abtes Andreas Emanuel verloren und damals blos eine alte Copie vorhanden. Vielleicht wurde von Wladislaus' Nachfolgern dies Privileg aufgehoben, da das Stift sich niemals des ertheilten herzoglichen Rechtes bediente." Die Obergerichte komen mit der Herrschaft Kosel an die Grafen von Oppersdorf, von welchen das Stift sie im Jahre 1631 für 850 Th Schl. kaufte.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów